Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 3.48 Cic. Rep. 3fragments.5 () >>Cic. Rep. 4.1

Libri III de Re Publica Fragmenta Incertae Sedis 3fragments.1 Non. 301M Est igitur quiddam turbulentum in hominibus singulis, quod vel exultat voluptate vel molestia frangitur. 3fragments.2 Non. 364M Sed ut ipsiseu animum periclitentur sum vident, quid se putent esse facturos. 3fragments.3 Non. 431M Poeni primi mercaturis et mercibus suis avaritiam et magnificentiam et inexplebiles cupiditates omnium rerum inportaverunt in Graeciam. 3fragments.4 Sch. Iuvenal. Sat. 10.362 Sardanapallus ille vitiis multo quam nomine ipso deformior. 3fragments.5 Prisc. GL 2.255K nisi si quis Athonem pro monumento vult funditus efficere. Quis enim est Athos aut Olympus tantus?

-- --



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 3.48 Cic. Rep. 3fragments.5 () >>Cic. Rep. 4.1

Powered by PhiloLogic